monumenta.ch > Plinius > sectio 157

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 157
{XXXV} serere e pampinariis sterile est, nec nisi fecundo oportet. quae raros habet nodos, infecunda iudicatur; densitas gemmarum fertilitatis indicium est. quidam seri vetant nisi eos qui floruerint surculos. sagittas serere minus utile, quoniam in transferendo facile rumpitur quod intortum fuit. seruntur pedali, non breviores, longitudine, quinque sexve nodorum. pauciores tribus gemmis in hac mensura esse non poterunt.